- PERICULI sui Judices
- PERICULI sui Judiceseleganter Amm. Marcellino vocantur Praefecti eiusmodi, de quibus sic Iul. Capitolin. in M. Antonino Philos. c. 11. Habuit secum Praefectos, quorum et auctoritate et periculô semper iura dictavit. Ubi sermo est de Praefectis Urbi et Praetorio; a quibus aquod appellari non licebat, suô periculô iudicare dicebantur: et quidem Praefectus praetorio vice sacra iudicavit semper; Praefectus Urbi non semper. Auctoritate igitur ac periculo suorum Praefectorum iura semper dictavit Marcus, i.e. Praefectis suis potestatem absque provocatione iudicandi semper, concessit. Unde scriit Iurisconsultus lib. 1. de appellat. interdum ab Imperatore ita solere iudicem dari, ne liceat ab eo provocare, et Divum Marcum saepissime sic Iudices dedisse. Alii tamen Periculum pro tabella accipientes, e qua sententiam recitare solebant Iudices, verba Capitolini sic legunt: Praefectos secum habuit, quorum auctoritate ex periculo semper iur a dictavit, sed eam lectionem multis de causis improbat Salmas. periculum autem pro ind.culo vel tabella ac titulo Latini dixerunt, exemplô Graecorum, qui vocârunt ἔλεγχον. Sic periculum facere, ἔλεγχον. ποιεῖν, seu διδόναι, pro experimentum facere et experire: hinc ἔλεγχος et periculum idem. Inde etiam elenchi, genus margaritarum, quos Latini titulos et titulatos appellaverunt. Salmas. ad Capitolinum l. c. et ad Vopisc. in Aureliano, ubi cippum vel columnam seu stelam sepulchralem, in qua titulus olim sepulchri, et quae caufamortis eius, qui iacebat, inscribebatur, Periculum Auctori de Viris Illustr. dici monet. Vide quae hanc in rem Gebhardus ad Epaminondam c. Nepotis c. 8. quae que diximus, dicemusque in vocibus Crux, Titulus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.